DOC

GIURISPRUDENSA

By Vivian Stephens,2014-09-08 02:13
27 views 0
GIURISPRUDENSA

Iustiniani institutiones

Const. Imperatoriam

Index librorum et titulorum

LIBER PRIMUS

De iustitia et iure

    De iure naturali et gentium et civili III. De iure personarum

    IV. De ingenuis

    V. De libertinis

    VI. Qui ex quibus causis manumittere non possunt

    VII. De lege Fufia Caninia sublata VIII. De his qui sui vel alieni iuris sunt IX. De patria potestate

    X. De nuptiis

    XI. De adoptionibus

    XII. Quibus modis ius potestatis solvitur XIII. De tutelis

    XIV. Qui dari tutores testamento possunt XV. De legitima adgnatorum tutela XVI. De capitis minutione

    XVII. De legitima patronorum tutela XVIII. De legitima parentium tutela XIX. De fiduciaria tutela

    XX. De Atiliano tutore vel eo qui ex lege Iulia et Titia dabatur

    XXI. De auctoritate tutorum

    XXII. Quibus modis tutela finitur XXIII. De curatoribus

    XXIV. De satisdatione tutorum et curatorum XXV. De excusationibus

    De suspectis tutoribus et curatoribus

LIBER SECUNDUS

De rerum divisione

    De rebus incorporalibus

    De servitutibus

    De usu fructu

De usu et habitatione

    De usucapionibus et longi temporis possessionibus

    De donationibus

    Quibus alienare licet vel non

    Per quas personas nobis adquiritur De testamentis ordinandis

    De militari testamento

    Quibus non est permissum testamenta facere De exheredatione liberorum

    De heredibus instituendis

    De vulgri substitutione

    De pupillari substitutione

    Quibus modis testamenta infirmantur De inofficioso testamento

    De heredum qualitate et differentia De legatis

    De ademptione legatorum et translatione De lege Falcidia

    De fideicommissariis hereditatibus De singulis rebus per fideicommissum relictis De codicillis

LIBER TERTIUM

    De hereditatibus quae ab intestato deferuntur De legitima adgnatorum successione De senatus consulto Tertulliano

    De senatus consulto Orfitiano

    De successione cognatorum

    De gradibus cognationis

    De successione libertorum

    De adsignatione libertorum

    De bonorum possessionibus

    De adquistione per adrogationem

    De eo cui libertatis causa bona addicuntur De successionibus sublatis, quae fiebant per bonorum venditionem et ex

    senatus

    consulto Claudiano

    De obligationibus

    Quibus modis re contrahitur obligatio De verborum obligatione

    De duobus reis stipulandi et promittendi De stipulatione servorum

    De divisione stipulationum

De inutilibus stipulationibus

    De fideiussoribus

    De litterarum obligatione

    De consensu obligatione

    De emptione et venditione

    De locatione et conductione

    De societate

    De mandato

    De obligationibus quasi ex contractu Per quas personas nobis obligatio adquiritur Quibus modis obligatio tollitur

LIBER QUARTUS

    De obligationibus quae ex delicto nascuntur Vi bonorum raptorum

    De lege Aquilia

    De iniuriis

    De obligationibus quae quasi ex delicto nascuntur De actionibus

    Quod cum eo,qui in aliena potestate est,negotium gestum esse dicitur

    De noxalibus actionibus

    Si quadrupes pauperiem fecisse dicitur De his per quos agere possumus

    De satisdationibus

    De perpetuis et temporalibus actionibus et quae ad heredes vel in heredes

    transeunt

    De exceptionibus

    De replicationibus

    De interdictis

    De poena temere litigantium

    De officio iudicis

    XVIII De publicis iudiciis

Const. Imperatoriam

    IN NOMINE DOMINI DEI NOSTRI IHESU CHRISTI

IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTTHICUS FRANCICUS

    GERMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLUTUS

    VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS AD CUPIDEAE LEGUM IUVENTUTI

    Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari et princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens, et fiat tam iuris religiosissimus quam victis hostibus triumphator.

    1?Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia adnuente Deo perfecimus. Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt et tam Africa quam aliae innumerosae provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. Omnes vero populi legibus iam a nobis vel promulgatis vel compositis regunt.

    2. Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina, et opus desperatum quasi per medium profundum euntes caelesti favore iam adimplevimus.

    3. Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano viro magnifico magistro et exquaestore sacri palatii nostri nec non Theophilo et Dorotheo viris illustribus antecessoribus, quorum omnium sollertiam et legum scientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerum argumentis accepimus, convocatis specialiter mandavimus, ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant institutiones: ut liceat vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis discere, sed ab imperiali splendore appetere et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum, sed quod in ipsis rerum optinet argumentis accipiant: et quod in priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce principali procedat.

    4. Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum, in quos omne ius antiquum collatum est ( quos per eundem virum excelsum Tribonianum nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus), in hos quattuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa.

    5. Quibus breviter expositum est et quod antea optinebat et quod postea desuetudine inumbratum ab imperiali remedio illuminatum est.

    6. Quas ex omnibus antiquorum institutionibus et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum cottidianarum aliisque multis commentariis compositas cum tres praedicti viri prudentes nobis optulerunt, et legimus et cognovimus et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accommodavimus.

    7. Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat toto legitimo opere perfecto posse etiam nostram rem publicam in partibus eius vobis credendis gubernare.

    8.Data undecimo kalendas decembres Constantinopoli domino nostro Iustiniano perpetuo augusto tertium consule.

Iustiniani institutiones

LIBER PRIMUS

I

De iustitia et iure

I.1.1pr.

    Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens.

I.1.1.1

    Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

I.1.1.2

    His generaliter cognitis et incipientibus nobis exponere iura populi Romani ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. Alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus, duorum alterum aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducamus, ad quod leniore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

I.1.1.3

    Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum